Page 1 | next>
ELEGIA I.
Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,
ille ego nequitiae Naso poeta meae.
Ille ego Naso poëta meae lasciuiae, ortus Pelignis aquaticis, hoc quoque opus perscripsi.
hoc quoque iussit Amor—procul hinc, procul este, severae!
non estis teneris apta theatra modis.
Amor hoc quoque imperauit: longe hinc, longe estote, rigidae: non estis spectatrices idoneae mollibus uersibus.
me legat in sponsi facie non frigida virgo,
et rudis ignoto tactus amore puer;
atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu
agnoscat flammae conscia signa suae,
miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
conposuit casus iste poeta meos?'
Puella non seuera coram amatore me legat, et iuuenis inexpertus correptus amore incognito. Atque aliquis adolescentum uulneratus sagittis quibus ego nunc, agnoscat notas conscias sui amoris; et diu miratus, Quo, dicat, ab indice iste poëta admonitus perscripsit fortunam meam?
Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
centimanumque Gyen—et satis oris erat—
cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
ardua devexum Pelion Ossa tulit.
Ausus eram, (recordor) cantare bella caelestia, et Gygen centimanum (et satis erat spiritus), cum Terra se male uindicauit, cum Ossa excelsa imposita Olympo tulit Pelion decliue.
in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,
quod bene pro caelo mitteret ille suo—
Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi;
excidit ingenio Iuppiter ipse meo.
Amica obturauit ianuam mihi habenti nimbos in manibus et cum Ioue fulmen quod ille sapienter torqueret pro caelo suo: ego deserui fulmina cum Ioue: ipse Iupiter effluxit meo animo.
Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;
clausa tuo maius ianua fulmen habet.
Iupiter, des ueniam; tua fulmina nihil mihi proderant. Fores obturatae erant maius fulmen tuo.
blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;
mollierunt duras lenia verba fores.
Me conuerti ad mitia uerba, et tenues elegos, mea arma: blanditiae flexerunt asperam ianuam.
carmina sanguineae deducunt cornua lunae,
et revocant niveos solis euntis equos;
carmine dissiliunt abruptis faucibus angues,
inque suos fontes versa recurrit aqua.
Carmina subtrahunt cornua Lunae rubenti; et retroagunt equos candidos Solis currentis. Serpentes rumpuntur carmine, ceruicibus elisis, et aqua conuersa refluit in suas scaturigines.
carminibus cessere fores, insertaque posti,
quamvis robur erat, carmine victa sera est.
Ianua cessit carminibus: et sera infixa posti, quanquam robur esset, reuulsa est carmine.
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
quid pro me Atrides alter et alter agent,
quique tot errando, quot bello, perdidit annos,
raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
Quid me iuuerit rapidus Achilles celebratus? quid uterque Atrides facient pro me? et qui tot consumsit annos erroribus quot bello? et Hector miserabilis raptatus equis Haemoniis?
at facie tenerae laudata saepe puellae,
ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.
At saepe forma mollis puellae cantata, ipsa accedit ad poëtam praemium carminis.
magna datur merces! heroum clara valete
nomina; non apta est gratia vestra mihi!
Amplum datur praemium. Nomina magnifica heroum, discedite: uester fauor mihi non est utilis.
ad mea formosos vultus adhibete, puellae,
carmina, purpureus quae mihi dictat Amor!
Pulchrae puellae, aduertite oculos ad mea carmina, quae formosus Amor mihi suggerit.
Page 1 | next>





