XCI.
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
Carpere uel noli nostra uel ede tua.
O Laeli, cum non publices tuos uersus, reprehendis meos: noli reprrrehendere meos, uel publica tuos.
XCII.
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
tangi se digito, Mamuriane, tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
si dest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati 5
nec curtus Chiones Antiopesue calix,
cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
pasceris et nigrae solo nidore culinae
et bibis inmundam cum cane pronus aquam: 10
non culum, neque enim est culus, qui non cacat olim,
sed fodiam digito qui superest oculum;
nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedica, Mamuriane, satur.
XCIII.
Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Aquinus fideli Fabricio coniunctus requiescit, qui laetatur primus petiisse aedes Elysias.
Ara duplex primi testatur munera pili:
plus tamen est, titulo quod breuiore legis:
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere uitae, 5
famaque quod raro nouit, amicus erat.'
Duo altaria testificantur officia primipili: nihilominus amplius est, quod euoluis inscriptione breuiore. Uterque adimpleuit sacrum foedus uitae commendatae, et beneuolus erat, quam rem raro cognouit fama.
XCIV.
Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
Iam cantas bene: basianda non es.
XCV.
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
O Heli, quod perpetuo uociferaris, quod obtundis agentes, hoc non agis gratis: recipis ut sileas.





