M. Valerii Martialis Epigrammata Liber I

<back | Page 2 | next>

VI.

Aetherias aquila puerum portante per auras
inlaesum timidis unguibus haesit onus:
nunc sua Caesareos exorat praeda leones
tutus et ingenti ludit in ore lepus.

Onus incolume adhaesit solicitis unguibus aquila ferente puerum per regiones aƫris: nunc Caesaris leones flectuntur praeda propria, et lepus securus ludit in ore uasto.

Quae maiora putas miracula? summus utrisque 5
auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iouis.

Quae existimas maiora prodigia? Utrumque habet supremum auctorem: haec edidit Caesar, illa Iupiter.

VII.

Stellae delicium mei columba,
Verona licet audiente dicam,
uicit, Maxime, passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
quanto passere maior est columba. 5

O Maxime, asseverabo, quantumuis Verona auscultante, columba uoluptas mei Stellae superauit passerem Catulli. Tanto meus Stella maior est tuo Catullo, quanto columba maior est passere.

VIII.

Quod magni Thraseae consummatique Catonis
dogmata sic sequeris saluos ut esse uelis,
pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
quod fecisse uelim te, Deciane, facis.
Nolo uirum facili redemit qui sanguine famam, 5
hunc uolo, laudari qui sine morte potest.

O Deciane, agis quod cupiam te agere, quod ita sectaris placita magni Thraseae, et Catonis perfecti, ut contendas esse similis illis, nec irruis in gladios districtos nudato pectore. Non probo eum uirum qui quaerit existimationem promta morte: probo illum qui potest celerbrari sine interitu.

IX.

Bellus homo et magnus uis idem, Cotta, uideri:
sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

O Cotta, cupis habere speciem simul belli hominis et magni; sed, Cotta, qui homo bellus est, paruus est.

X.

Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

Gemellus exposcit matrimonium Maronillae, et desiderat, et urget, et rogat, et dat munera. An usque eo formosa est? e contrario nihil turpias est. Quid igitur in illa postulatur, et gratum est? Laborat tussi.

<back | Page 2 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License