M. Valerii Martialis Epigrammata Liber IX

<back | Page 19 | next>

XCI.

Ad cenam si me diversa vocaret in astra
hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
astra licet propius, Palatia longius essent,
responsa ad superos haec referenda darem:
'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis: 5
me meus in terris Iuppiter ecce tenet.'

Si hinc inuitator Caesaris, illinc Iouis, ad cenam me inuitaret in diuersum caelum; quamuis sidera essent propius, Palatia uero longius, redderem haec responsa referenda ad Superos: Quaerite alium qui malit conuiuari cum Tonante, en meus Iupiter in terris possidet me.

XCII.

Quae mala sunt domini, quae servi commoda, nescis,
Condyle, qui servum te gemis esse diu.
dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
pervigil in pluma Gaius ecce iacet.

O Condyle, ignoras quae sunt mala heri, et quae commoda serui, qui doles te diu esse in seruitute. Vilis lecticula commodat tibi tutos somnos: en Caius peruigil iacet in pluma.

Gaius a prima tremebundus luce salutat 5
tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.

Summo mane Caius tremebundus salutat tot dominos: sed tu, o Condyle, nec dominum salutas. O Cai, solue debitum, ait Phoebus, atque illinc Cinnamus: o Condyle, nullus tibi dicit hoc.

tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
Gaius et mallet verbera mille pati. 10

An times tortorem? Caius ardet podagra et cheragra, et mallet pati mille flagella.

quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
non mavis quam ter Gaius esse tuus?

* * * * *

XCIII.

Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
quadrantem duplica de seniore cado.

O puer, quid moraris fundere immortale Falernum? Gemina quadrantem de amphora seniore.

nunc mihi dic, quis erit cui te, Calacisse, deorum
Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'

Nunc dic mihi in gratiam cuius Deorum uolo te porrigere sex cyathos? Caesar erit.

Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit 5
qui posuit sacrae nobile gentis opus.

Capilli decies coronentur sutili rosa, ut efficiatur eius nomen, qui condidit nobile templum gentis sacrae.

nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
nomen ab Odrysio quod deus orbe tulit.

Nunc decies osculare me, ut fiat illud nomen quod Deus consecutus est ab Othrysio orbe.

XCIV.

Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
os hominis mulsum me rogat Hippocrates.

Hippocrates mihi donauit pocula imbuta uirga Sanctonica. O impudentiam hominis, a me petit mulsum.

tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
Chalcea donanti Chrysea qui dederas.

O Glauce, nunquam tam bardus nec tu, opinor, fuisti, qui dederas aurea arma donanti aerea.

dulce aliquis munus pro munere poscit amaro? 5
accipiat, sed si potat in elleboro.

An aliquis petit donum dulce pro amaro? accipiat, sed si haurit in helleboro.

XCV.

Alphius ante fuit, coepit nunc Olphius esse,
uxorem postquam duxit Athenagoras.
Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum
si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen: 5
non ego sed vester peccat Athenagoras.

<back | Page 19 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License