M. Valerii Martialis Epigrammata Liber IX

<back | Page 9 | next>

XLI.

Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
uteris et Veneri servit amica manus,
hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
quantum vix animo concipis ipse tuo.
nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres; 5
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.
omnia perdiderat si masturbatus uterque
mandasset manibus gaudia foeda suis.
ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.' 10

XLII.

Campis dives Apollo sic Myrinis,
sic semper senibus fruare cycnis,
doctae sic tibi serviant sorores
nec Deiphis tua mentiatur ulli,
sic Palatia te colant amentque: 5
bis senos cito te rogante fasces
det Stellae bonus adnuatque Caesar.

O Apollo, sic locuples possideas campos Myrinos, sic semper cycnos senes, sic eruditae sorores tibi famulentur, nec tua Delphis ulli dicat mendacia, sic palatia uenerentur te et diligant: me orante bonus Caesar deferat, atque annuat Stellae consulatum.

felix tunc ego debitorque voti
casurum tibi rusticas ad aras
ducam cornibus aureis iuvencum. 10
Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?

Tunc ego beatus et debitor uoti ducam iuuencum cornibus aureis immolandum tibi ad aras rusticas. O Phoebe, uictima nata est, quid cunctaris?

XLIII.

Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
mitigat, exiguo magnus in aere deus,
quaeque tulit spectat resupino sidera vultu,
cuius laeva calet robore, dextra mero:
non est fama recens nec nostri gloria caeli; 5
nobile Lysippi munus opusque vides.

Hic magnus Deus in aere paruo, qui sedens mitigat duritiem saxorum substrata pelle leonis, et resupino uultu aspicit astra quae portauit, cuius sinistra gestat clauam, dextra poculum; non est fama recens, nec decus nostri caeli: cernis eximium donum, atque opus Lysippi.

hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
qui cito perdomito victor in orbe iacet;
hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
iusserat hic Sullam ponere regna trucem. 10

Pellaeus tyrannus adhibuit hunc Deum suae mensae, qui uictor iacet in orbe celeriter subacto. Puer Hannibal iurauerat per hunc ad altaria Africae: ab hoc iussus est atrox Sylla deponere dictaturam:

Offensus variae tumidis terroribus aulae
privatos gaudet nunc habitare lares,
utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
sic voluit docti Vindicis esse deus.

offensus fastosis timoribus multorum principum, nunc laetatur coli in priuatis aedibus. Atque ut olim Deus conuiuatus est apud mitem Molorchum, sic optauit conuiuari apud eruditum Vindicem.

XLIV.

Alciden modo Vindicis rogabam
esset cuius opus laborque felix.

Paulo ante quaerebam ab Hercule Vindicis, a quo effictus et feliciter formatus fuisset.

Risit, nam solet hoc, levique nutu
'Graece numquid' ait 'poeta nescis?
inscripta est basis indicatque nomen.' 5
Lusìppou lego, Phidiae putavi.

Risit: nam solet hoc: et leui nutu respondit, O Poëta, an ignoras linguam Graecam? basis inscripta est; atque ostendit nomen. Lysippi lego, credidi opus Phidiae.

XLV.

Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
et Getici tuleras sidera pigra poli:
ecce Promethei rupes et fabula montis
quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!

O Marcelline, breui tolerabis Triones Hyperboreos, atque astra lenta caeli Getici. En fabulosus mons, et saxa Promethei, quam prope sunt lustranda nunc tuis oculis.

videris inmensis cum conclamata querelis 5
saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'

Cum aspexeris saxa conclamata immensis lamentationibus senis, inquies, Ille fuit durior.

et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
humanum merito finxerat ille genus.'

Et poteris adiungere illud, Qui fuit par tolerandis his malis, ille iure formauerat genus humanum.

<back | Page 9 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License