XXIX.
Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus,
esset et aequalis Mars utriusque diu,
missio saepe uiris magno clamore petita est;
sed Caesar legi paruit ipse suae; -
lex erat, ad digitum posita concurrere parma: - 5
quod licuit, lances donaque saepe dedit.
Cum Verus et Priscus producerent pugnam, et diu par esset pugna utriusque, populus crebro postulauit magna uoce missionem pro illis uiris: sed Caesar obtemperauit edicto suo. Edictum uero erat proposito praemio pugnare ad digitum: quod permissum fuit, frequenter largitus est opsonia in lancibus et munera alia.
Inuentus tamen est finis discriminis aequi:
pugnauere pares, subcubuere pares.
Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:
hoc pretium uirtus ingeniosa tulit. 10
Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar:
cum duo pugnarent, uictor uterque fuit.
Nihilominus inuentus est terminus pugnae aequalis; aequaliter certauerunt, aequaliter quoque uicti sunt. Caesar untrumque donauit rudibus, et palmis. Solers fortitudo reportauit hanc mercedem. O Caesar, hoc non accidit sub ullo imperatore, nisi sub te: cum duo certarent, uterque uictor euasit.





