III.
Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar,
ex qua spectator non sit in urbe tua?
Quae natio, o Caesar, tam remota et tam barbara ex qua aliquis spectator non uideatur in tua ciuitate?
Venit ab Orpheo cultor Rhodopeius Haemo,
uenit et epolo Sarmata pastus equo,
et qui prima bibit deprensi flumina Nili, 5
et quem supremae Tethyos unda ferit;
festinauit Arabs, festinauere Sabaei,
et Cilices nimbis hic maduere suis.
Incola Thracius aduenit ab Orpheo Haemo. Sarmata quoque nutritus sanguine equi hausto, atque ille qui potat aquam primam Nili cogniti, et ille qui percutitur unda extremi maris. Arabes properauerunt, Sabaei accurrerunt, et Cilices respersi fuerunt suis imbribus.
Crinibus in nodum tortis uenere Sygambri,
atque aliter tortis crinibus Aethiopes. 10
Vox diuersa sonat populorum, tum tamen una est,
cum uerus patriae diceris esse pater.
Sicambri accessere capillis coactis in nodum, atque Aethiopes coma alio modo religata. Loquela uaria quidem est, attamen unus est sermo earum nationum, cum uerus patriae parens appellaris.





