M. Valerii Martialis Epigrammata Liber I

<back | Page 1 | next>

I.

Hic est quem legis ille, quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
uiuenti decus atque sentienti, 5
rari post cineres habent poetae.

Hic quem euoluis, est ille Martialis quem quaeris, celebris per totum orbem acutis libris Epigrammatum. O lector cupide, pauci Poëtae post mortem consequuntur famam, quam concessisti ipsi uiuo et audienti.

II.

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
et comites longae quaeris habere uiae,
hos eme, quos artat breuibus membrana tabellis:
scrinia da magnis, me manus una capit.

Qui expetis meos libros uersaritecum in quouis loco, et optas socios habere longinqui itineris; hos tibi compara, quos membranula stringit tabulis angustis: repone magnos in capsis, una manus me comprehendit.

Ne tamen ignores ubi sim uenalis et erres
urbe uagus tota, me duce certus eris:
libertum docti Lucensis quaere Secundum
limina post Pacis Palladiumque forum.

Tamen ne te fugiat, ubi sim promercalis, et ne errans discurras per totam ciuitatem; eris certus me ductore. Investiga Secundum libertum periti Lucensis, iuxta templum Pacis, et forum Palladis.

III.

Argiletanas mauis habitare tabernas,
cum tibi, parue liber, scrinia nostra uacent.
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
crede mihi, nimium Martia turba sapit.

O Libelle, magis tibi placet degere in officinis Argiletanis, cum capsae nostrae tibi pateant. Non cognoscis, heu non cognoscis despicientiam Romae dominae: mihi fidem adhibe, Martis populus sagacior est.

Maiores nusquam rhonchi: iuuenesque senesque 5
et pueri nasum rhinocerotis habent.

Nullibi maiores sunt irrisiones; adolescentes, decrepiti, pueri ipsi habent nasum rhinocerotis.

Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
ibis ab excusso missus in astra sago.

Cum auscultaueris grande sophos, dum ambis osculationes, in aërem iactaberis sagulo exagitato.

Sed tu ne totiens domini patiare lituras
neue notet lusus tristis harundo tuos, 10
aetherias, lasciue, cupis uolitare per auras:
i, fuge; sed poteras tutior esse domi.

At tu ne toties subeas emendationes heri tui, et ne calamus seuerus animadvertat in tuos iocos, o proterue, expetis uolare per regiones aëris: abi, fuge, at poteras esse securior domi.

IV.

Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
terrarum dominum pone supercilium.

O Caesar, si casu tractaueris nostros libros, depone supercilium dominum orbis.

Consueuere iocos uestri quoque ferre triumphi,
materiam dictis nec pudet esse ducem.

Vestri etiam triumphi soliti sunt tolerare cauillationes, nec Imperator erubescit praebere argumentum dicteriis.

Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum, 5
illa fronte precor carmina nostras legas.

Te rogo ut legas uersus nostros eo uultu quo aspicis Thymelen, et facetum Latinum.

Innocuos censura potest permittere lusus:
lasciua est nobis pagina, uita proba.

Censura potest pati iocos innoxios: mihi est liber procax, uita uero integra.

V.

Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
uis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

Exhibeo tibi praelium nauale, tu nobis offers Epigrammata: o Marce, ut arbitror cupis nare cum tuo libello.

<back | Page 1 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License