Ode XIX.
Mater saeua Cupidinum
Thebanaeque iubet me Semelae puer
et lasciua Licentia
finitis animum reddere amoribus.
Crudelis amorum genetrix et filius Semeles Thebanae, atque luxuriosa libertas cogit me ad extinctos amores reducere animum.
Vrit me Glycerae nitor 5
splendentis Pario marmore purius;
urit grata proteruitas
et uoltus nimium lubricus aspici.
Accendit me decor Glycerae marmore Pario clarius refulgentis: Inflammat me iucunda eius procacitas, et facies intuitu nimis periculosa.
In me tota ruens Venus
Cyprum deseruit, nec patitur Scythas 10
aut uersis animosum equis
Parthum dicere nec quae nihil attinent.
Venus Cyprum relinquens me tota invasit, neque sinit me referre Scytharum bella, neque Parthos equis conversis strenuos, nec quaecumque ad ipsam nihil spectant.
Hic uiuum mihi caespitem, hic
uerbenas, pueri, ponite turaque
bimi cum patera meri:
mactata ueniet lenior hostia. 15
O famuli, istic cespitem virentem, istic verbenas et tura mihi afferte cum cratere vini bimi. Post immolatam victimam mitior fiet Glycera.





