Ode XXXII.
Poscimur. Si quid uacui sub umbra
lusimus tecum, quod et hunc in annum
uiuat et pluris, age, dic Latinum,
barbite, carmen,
Deposcimus, si quidpiam privatim otiosi tecum cecinimus, quod vigeat et hunc in annum, et in alios multos; heus recita poëma Latintum, ô testudo,
Lesbio primum modulate ciui, 5
qui, ferox bello, tamen inter arma,
siue iactatam religarat udo
litore nauem,
quae Lesbio primum civi modulos dedisti; qui militiā licet efferatus tamen seu in bello, seu navem agitatam in humidā ripā alligaverat,
Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat 10
et Lycum nigris oculis nigroque
crine decorum.
cantabat Bacchum, atque Musas, et Venerem, puerumque semper eam comitantem, necnon Lycum oculis et capilli nigris conspicuum.
O decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iouis, o laborum
dulce lenimen, mihi cumque salue 15
rite uocanti.
O lyra, Apollinis ornamentum, summique Iovis epulo iucunda, ave, ô aerumnarum levamen suave, mihi quandocumque bene advocanti.





