Q. Horatii Flacci Liber I

<back | Page 35 | Liber II >>

Ode XXXVIII.

Persicos odi, puer, apparatus,
displicent nexae philyra coronae,
mitte sectari, rosa quo locorum
sera moretur.

O Famule, aversor Persarum sumptus; non placent corollae philyrā colligatae: Omitte perscrutari quibus in regionibus durent rosae serotinae.

Simplici myrto nihil adlabores 5
sedulus, curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
uite bibentem.

In primis studeo, ne quidquam laboriose adhibeas ad myrtum solam. Neque verò tibi famulo myrtus indecora, nec mihi subter densam vitem perpotanti.

<back | Page 35 | Liber II >>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License