Page 1 | next>
Ode I.
Odi profanum uolgus et arceo.
Fauete linguis: carmina non prius
audita Musarum sacerdos
uirginibus puerisque canto.
Imperitum vulgus aversor atque amoveo. Obsecundate ore: Musarum ego antistes inauditos antea versus cano puellis ac iuvenibus.
Regum timendorum in proprios greges, 5
reges in ipsos imperium est Iouis,
clari Giganteo triumpho,
cuncta supercilio mouentis.
Reges metuendi potestatem habent suos in populos, ipsos autem in reges potestatem habet Iupiter victis gigantibus inclitus, omnia nutu concutiens.
Est ut uiro uir latius ordinet
arbusta sulcis, hic generosior 10
descendat in campum petitor,
moribus hic meliorque fama
contendat, illi turba clientium
sit maior: aequa lege Necessitas
sortitur insignis et imos,
omne capax mouet urna nomen. 15
Fit ut alius alio spatiosius disponat arbores scrobibus. Ille candidatus in campum Martium nobilior veniat, iste virtutibus et existimatione potior concertet. Huic adsit amplior clientium numerus: at pari iure magnos et parvos regit mors: quodlibet nomen urna complectitur et versat.
Destrictus ensis cui super impia
ceruice pendet, non Siculae dapes
dulcem elaboratum saporem,
non auium citharaequecantus 20
Somnum reducent: somnus agrestium
lenis uirorum non humilis domos
fastidit umbrosamque ripam,
non Zephyris agitata tempe.
Cui supra sceleratum caput strictus gladius impendet, gustum suavem haud comparabunt epulae Siculae; nec soporem revocabit volucrum aut lyrae modulatio. Quietus sopor haud aspernatur abiectas hominum agrestium casas, et litus umbrā amoenum, nec Tempe Zephyris afflata.
Desiderantem quod satis est neque 25
tumultuosum sollicitat mare,
nec saeuus Arcturi cadentis
impetus aut orientis Haedi,
Qui cupit dumtaxat quod sufficit, hunc nec angit mare procellosum, nec violentia occidentis Arcturi, vel Caprorum surgentium;
non uerberatae grandine uineae
fundusque mendax, arbore nunc aquas 30
culpante, nunc torrentia agros
sidera, nunc hiemes iniquas.
neque vineae per grandinem percussae, vel ager fallax, arboribus modo pluvias accusantibus, modo constellationes arva exurentes, modo frigoris saevitiam.
Contracta pisces aequora sentiunt
iactis in altum molibus: huc frequens
caementa demittit redemptor
cum famulis dominusque terrae 35
fastidiosus: sed Timor et Minae
scandunt eodem quo dominus, neque
decedit aerata triremi et
post equitem sedet atra Cura. 40
Aquas molibus in mare proiectis coarctatas sentiunt pisces. Illuc caementa saepius immittit operum conductor cum servis necnon possessor terram contemnens. At metus et formido eodem quo dominus ascendunt; neque triremem aere munitam deserit molesta solicitudo, imo equitanti assidet.
Quod si dolentem nec Phrygius lapis
nec purpurarum sidere clarior
delenit usus nec Falerna
uitis Achaemeniumque costum,
Quod si male se habentem haud sublevat Phrygium saxum, nec vestis purpurea astris splendidior, neque vinum Falernum et unguentum Persicum;
cur inuidendis postibus et nouo 45
sublime ritu moliar atrium?
quare, celsas aedes construam postibus invidiam cientibus, et ratione singulari?
Cur ualle permutem Sabina
diuitias operosiores?
Quare vallem Sabinam commutem opibus nimium laboriosis?
Page 1 | next>





