Q. Horatii Flacci Liber IV

<back | Page 15 | Carmen Saeculare >>

Ode XV.

Phoebus uolentem proelia me loqui
uictas et urbes increpuit lyra,

Meditantem me canere certamina et urbes expugnatas Apollo cithara obiurgauit,

ne parua Tyrrhenum per aequor
uela darem. Tua, Caesar, aetas
fruges et agris rettulit uberes 5
et signa nostro restituit Ioui
derepta Parthorum superbis

ne uela exigua committerem Tyrrheno mari. Tuum, Auguste, aeuum reuocauit agris messem fecundam, nostroque Ioui reddidit uexilla arrogantibus Parthorum ualuis ablata:

postibus et uacuum duellis
Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum euaganti frena licentiae 10
iniecit emouitque culpas
et ueteres reuocauit artes

obserauit Ianum Quirini bellis uacuum: iustas etiam leges et modum imposuit licentiae effraenatae: abstulitque flagitia: necnon antiquas reparauit disciplinas,

per quas Latinum nomen et Italae
creuere uires famaque et imperi
porrecta maiestas ad ortus 15
solis ab Hesperio cubili.

quibus nomen Romanum opesque Italiae amplificata sunt, atque Imperii gloria potentiaque ab Occasu ad Orientem est propagata.

Custode rerum Caesare non furor
ciuilis aut uis exiget otium,
non ira, quae procudit enses
et miseras inimicat urbes. 20

Augusto Rempublicam tenente, pacem non turbabit ciuilis tumultus uel impetus, nec odium quod gladios fabricat, et ciuitates efficit aduersas ac miseras:

Non qui profundum Danuuium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidique Persae,
non Tanain prope flumen orti.

Iulias leges haud frangent qui altum Danubium potant, non Getae, non Seres, aut Persae fallaces, nec nati ad amnem Tanaim.

Nosque et profestis lucibus et sacris 25
inter iocosi munera Liberi
cum prole matronisque nostris
rite deos prius adprecati,

Nos autem diebus tam festis quam profestis inter dona hilaris Bacchi, cum liberis et coniugibus nostris, numinibus antea rite inuocatis more maiorum,

uirtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis 30
Troiamque et Anchisen et almae
progeniem Veneris canemus.

adiuncto carmine Lydiis fistulis, celebrabimus duces uirtute insignitos, atque Troiam, et Anchisen, sobolemque iucundae Veneris.

<back | Page 15 | Carmen Saeculare >>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License