Q. Horatii Flacci Carmen Saeculare

Page 1 | next>

Carmen Saeculare.

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
tempore sacro,

O Apollo et Diana siluarum domina, illustrae caeli ornamentum; o semper honorandi et honorati, concedite quae rogamus diebus solennibus istis:

quo Sibyllini monuere versus 5
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.

in quibus carmina Sibyllae iubent puellas eximias et pueros castos hymnum decantare numinibus a quibus proteguntur septem colles.

Alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem 10
nasceris, possis nihil urbe Roma
visere maius.

Sol omnia conseruans, qui splendido curru lucem producis et aufers, diuersusque et idem oriris, utinam nihil queas aspicere excellentius ciuitate Romana.

Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari 15
seu Genitalis:

O Ilithyia benigne procurans tempestiuos partus, seu Lucina seu genitalis amas nominari, defende matres.

diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
lege marita, 20

O Dea prolem Romanam multiplica; et promoue Senatusconsulta de iungendis connubio mulieribus, et lege maritali nouae sobolis fertili.

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
nocte frequentis.

Circulus etiam centum et decem annis euolutus reducat cantilenas ac ludos celebres tribus diebus lucidis totidemque noctibus iucundis.

Vosque, veraces cecinisse Parcae, 25
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
iungite fata.

Vos autem, Parcae, quae semel statuta uere praenuntiastis, et fixus ordo rerum custodit, prospera fata addite iam transactis.

fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona; 30
nutriant fetus et aquae salubres
et Iovis aurae.

Terra frugibus fecunda et gregibus det Cereri coronam e spicis. Salubres aquae et aër Iouis alant fetus.

condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi, 35
Luna, puellas.

Phoebe, sagittis reconditis clemens et benigne, exaudi pueros supplicantes: o luna bicornis, astrorum princeps, exaudi uirgines:

Roma si vestrum est opus Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare lares et urbem
sospite cursu, 40

Si quidem Roma est uestrum opus, et ad ripam Italicam felici nauigatione appulerunt cateruae Troianae, homines iussi mutare domicilia et ciuitatem;

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
plura relictis:

quibus pius Aeneas uiam tutam parauit inter incensam Troiam illaesis, ipseque post patriam stans, ampliora donaturus quam relicta fuerant:

di, probos mores docili iuventae, 45
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
et decus omne.

O Numina date bonam indolem iuuentuti flexibili, tranquillitatem senectuti, populo denique Romano diuitias, sobolem, gloriam integram.

Quaeque vos bobus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50
impetret, bellante prior, iacentem
lenis in hostem.

Illustris uero progenies Anchisae et Veneris, quae modo iuuencis candidis uos colit, regnet superior hoste bellum inferente, mitis autem erga subiectum.

iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
iam Scythae responsa petunt, superbi 55
nuper et Indi.

Iam terra marique Parthus formidat uires magnas atque auctoritatem Romanorum. Iam mandata expectant Scythae Indique paulo ante ferociores.

iam Fides et Pax et Honos Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet adparetque beata pleno
Copia cornu. 60

Iam fides, et pax, et honor, atque antiquus pudor, et uirtus co=ntemta remigrare non dubitat: et abundantia referto cornu felix procedit.

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
corporis artus,

Apollo uaticiniis et arcu splendido conspicuus, nouemque Musis amicus, qui arte medica subleuat aegrotantia corporis membra,

si Palatinas videt aequos aras, 65
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
prorogat aevum,

si placide intuetur arces Palatinas, in lustrum sequens ac meliorem semper aetatem propaget Imperium Romanum, Italiamque prosperet.

quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quindecim Diana preces virorum 70
curat et votis puerorum amicas
adplicat auris.

Diana uero, quae Auentino monti praesidet et Algido, suscipiat uota Quindecimuirum, atque propitias aures praebeat iuuenum precibus.

Haec Iovem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae 75
dicere laudes.

Ego, chorus peritus canendi laudes Apollinis ac Dianae, donum refero bonam certamque fiduciam, in talia consentire Iouem et Deos uniuersos.

Page 1 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License