Q. Horatii Flacci Carmen Saeculare

<back | Page 9 | next>

Carmen VIII.

Rogare longo putidam te saeculo,
viris quid enervet meas,
cum sit tibi dens ater et rugis vetus
frontem senectus exaret

Te diuturno aeuo foetentem decetne quaerere quid exhauriat uires meas? Siquidem nigri sunt tibi dentes, et frons sulcata rugis senii.

hietque turpis inter aridas natis
podex velut crudae bovis.
sed incitat me pectus et mammae putres
equina quales ubera
venterque mollis et femur tumentibus
exile suris additum.

* * *

esto beata, funus atque imagines
ducant triumphales tuom
nec sit marita, quae rotundioribus
onusta bacis ambulet.
quid? quod libelli Stoici inter Sericos
iacere pulvillos amant,
inlitterati num minus nervi rigent
minusve languet fascinum?

Sis opulenta; et imagines triumphales decorent exequias tuas: nullaque sit matrona, quae incedat ornata rotundioribus margaritis: tu tamen mihi sordescis. Atqui uolumina Stoicarum apud te solent reponi in sericis puluinaribus. Neque hoc te amabilem mihi praestat.

quod ut superbo povoces ab inguine,
ore adlaborandum est tibi.

* * *

<back | Page 9 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License