D. Magni Ausonii Liber Professorum

<back | Page 2 | next>

I. TIBERIUS VICTOR MINERVIUS ORATOR

PRIMUS Burdigalae columen dicere, Minerui,
alter rhetoricae Quintiliane togae.

Primus celebraberis a me, o Minerui, columen Burdigalae, qui es alter Quintilianus togae oratoriae.

illustres quondam quo praeceptore fuerunt
Constantinopolis, Roma, dehinc patria,
non equidem certans cum maiestate duarum, 5
solo sed potior nomine, quod patria :

Quo magistro claruerunt olim Constantinopolis, Roma, et deinde patria, quae quidem non contendit cum dignitate illarum duarum: sed ei carior fuit solo nomine, quia patria erat.

adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
non sit Burdigalae dum cathedra inferior,

Esto Calagurris uindicet sibi semper alumnum Quintilianum: dummodo cathedra Burdigalae ei non cedat.

mille foro dedit hic iuuenes, bis mille senatus
adiecit numero purpureisque togis ; 10

Haec suppeditauit foro mille iuuenes; addidit duo millia ordini Senatorum, et togis purpuratis;

me quoque : sed quoniam multa est praetexta, silebo
teque canam de te, non ab honore meo.

me etiam: uerum quia plurimi sunt praetexta toga insignes, tacebo; et te laudabo a te ipso, non a magistratu meo.

siue panegyricos placeat contendere libros,
in Panathenaicis tu numerandus eris ;

Seu lubeat conferre orationes Panegyricas a te scriptas cum aliorum orationibus tu censendus eris in Panathenaicis:

seu libeat fictas ludorum euoluere lites, 15
ancipitem palmam Quintilianus habet.

seu uelis explicare confictas scholarum controuersias, Quintilianus ambiget de uictoria.

dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
non etiam luteam uolueret illuuiem.

Erat tibi uehemens facundia: quae nihilominus uolueret aurum, non autem simul sordes caenosas.

et Demosthenicum, quod ter primum ille uocauit,
in te sic uiguit, cedat ut ipse tibi. 20

Et illa uirtus Demosthenis, quam ipse ter appellauit praecipuam totius artis, sic emicuit in te, ut ipse tibi cedat.

anne et diuini bona naturalia doni
adiiciam, memori quam fueris animo,
audita ut uel lecta semel ceu fixa teneres,
auribus et libris esset ut una fides ?

Addamne etiam dotes naturales tibi concessas diuino munere? quam ualueris memoria? quomodo scires ea quae semel aut audiueras, aut legeras, tanquam ea altius infixisses animo; adeo ut tam tuto credi posset tuis auribus, quam libris?

uidimus et quondam tabulae certamine longo 25
omnes, qui fuerant, enumerasse bolos,
alternis uicibus quos praecipitante rotatu,
fundunt excisi per caua buxa gradus :

Vidimus etiam aliquando post diuturnum lusum in abaco, te recensuisse omnes iactus, qui fuerant emissi; quos gradus insculpti fritillo buxeo cauo emittunt alternatim praecipiti uersatione:

narrantem fido per singula puncta recursu,
quae data, per longas quae reuocata moras. 30

cum referres fideli repetitione singulorum punctorum, quaenam missa erant, et quaenam retracta per longum spatium temporis.

nullo felle tibi mens liuida, tum sale multo
lingua dicax blandis et sine lite iocis.

Animus erat tibi nulla acrimonia inuidens; praeterea lingua plurima urbanitate iocosa, suauibus cauillis et absque rixa.

mensa nitens, quam non censoria regula culpet
nec nolit Frugi Piso uocare suam :

Mensa tibi erat elegans, quam edictum Censoris non possit damnare; et quam Piso Frugi non recuset appellare suam.

nonnumquam pollens natalibus et dape festa, 35
non tamen angustas ut tenuaret opes.

Aliquando lautior natali tuo die, et festiuis epulis: non ita tamen ut minueret tenues tuas facultates.

quanquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
fletus es a nobis ut pater et iuuenis.

Quamuis careres haerede, et sexaginta annos uixeris, defletus es a nobis tanquam perens, et iuuenis.

Et nunc, siue aliquid post fata extrema supersit,
uiuis adhuc aeui, quod periit, meminens : 40
siue nihil superest nec habent longa otia sensus,
tu tibi uixisti : nos tua fama iuuat.

Et nunc, siue restat aliquid post supremam diem, uiuis adhuc, reminiscens uitae hic anteactae: siue nihil restat, neque superest sensus ullus in longa illa requie, tu uixisti tibi: nos uero gaudemus de tua fama.

<back | Page 2 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License