D. Magni Ausonii Liber Professorum

<back | Page 3 | next>

II. LATINUS ALCIMUS ALETHIUS RHETOR

NEC me nepotes impii silentii
reum ciebunt, Alcime,
minusque dignum, non et oblitum ferent
tuae ministrum memoriae;
opponit unum quem uiris prioribus 5
aetas recentis temporis.

Neque posteri me accusabunt inofficiosae taciturnitatis, o Alcime: et dicent quidem me parum idoneum esse praeconem tuae laudis; sed non dicent me esse tui immemorem: tui (inquam,) quem praesens aeuum contendit solum cum priscis uiris.

palmae forensis et camenarum decus,
exemplar unum in literis,
quas aut Athenis docta coluit Graecia,
aut Roma per Latium colit. 10

Ornamentum togae, et Musarum, unicum specimen in literis; quas uel docta Graecia excoluit Athenis, uel quas Roma excolit per Latium.

moresne fabor et tenorem regulae
ad usque uitae terminum ?

An eloquar mores tuos, et normam uiuendi constantem, quam tenuisti usque ad finem uitae?

quod laude clarus, quod paratus literis
omnem refugisti ambitum ?

dicamne te inclytum fama, et in literis semper paratum, ab omni ambitione abhorruisse?

te nemo grauior uel fuit comis magis 15
aut liberalis indigis,
danda salute, si forum res posceret ;
studio docendi, si scholam.

Nemo fuit grauior te, aut suauior, aut largior in egenos; defendendo uitam, si uocarentur in iudicium; erudiendo studiose, si institutione egerent.

uiuent per omnem posterorum memoriam,
quos tu sacrae famae dabas. 20

Illi quos tu consecrabas famae, uiuent per omnem memoriam posterorum.

et Iulianum tu magis famae dabis
quam sceptra, quae tenuit breui.

Et tu magis commendabis famae Iulianum, quam imperium quo potitus est per breue tempus.

Sallustio plus conferent libri tui,
quam consulatus addidit.

Scripta tua plus tribuent gloriae Sallustio, quam ei consulatus suus tribuit.

morum tuorum, decoris et facundiae 25
formam dedisti filiis.

Praebuisti liberis tuis exemplar morum tuorum, laudis, et eloquii.

Ignosce nostri laesus obsequio stili :
amoris hoc crimen tui est,
quod digna nequiens promere officium colo,
iniuriose sedulus. 30

Condona mihi quod te offenderim meo stylo rudi, dum te celebrare cupio. Culpa haec refundenda est in amorem quo te prosequor; quod cum non possim proferre te digna, fungor tamen meo officio in te officiosus etiam cum iniuria.

quiesce placidus et caduci corporis
damnum repende gloria.

Requiesce tranquille, et compensa fama tui iacturam infirmi corporis.

<back | Page 3 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License