Page 1 | next>
I. AUSONIUS CONSUL LATINO DREPANIO PACATO PROCONSULI
IGNOSCENDA isthaec an cognoscenda rearis,
attento, Drepani, perlege iudicio.
O Drepani, euolue haec animo attento, ut uideas utrum existimes ea egere uenia, an digna esse quae legantur.
aequanimus fiam te iudice, siue legenda,
siue tegenda putes carmina, quae dedimus.
Feram aequo animo tuum iudicium: siue censeas uersus quos tibi exhibui dignos esse qui legantur, siue qui recondantur.
nam primum est meruisse tuum, Pacate, fauorem : 5
proxima defensi cura pudoris erit.
Hoc enim opto praecipue, o Pacate, ut dignus sim tuo fauore: deinde consulam pudori meo.
possum ego censuram lectoris ferre seueri:
et possum modica laude placere mihi.
Ego possum pati ultro notam quam tu lector rigidus ipsis inures: et possum gratulari mihi, si me uel tantillum laudes.
nouit equus plausae sonitum ceruicis amare,
nouit et intrepidus uerbera lenta pati. 10
Equus scit gaudere sono palpati colli: scit etiam fortiter tolerare flagra lenta.
Maeonio qualem cultum quaesiuit Homero
censor Aristarchus normaque Zenodoti.
Quemadmodum Aristarchus criticus, et regula Zenodoti exornauit Homerum Maeonium, sic me exornato.
pone obelos igitur spuriorum stigmata uatum :
palmas, non culpas esse putabo meas ;
et correcta magis quam condemnata uocabo, 15
apponet docti quae mihi lima uiri.
Confige ergo mea carmina lineolis quae sunt notae quae inuruntur carminibus malorum poëtarum. Existimabo illas esse meas palmas, non autem signa meorum erratorum: et appellabo emendata potius, quam damnata, illa ex meis quibus censura tua, o uir docte, notam appinget.
interea arbitrii subiturus pondera tanti
optabo, ut placeam ; sin minus, ut taceam.
Interim ego cum sim subiturus iudicium tanti momenti, cupiam tibi probari: sin autem minus, silere.
Page 1 | next>





