IX. PITTACUS
MYTILENA oriundus Pittacus sum Lesbius,
ΓIΓNOΣXE XAIPON qui dixi sententiam.
sed iste XAIPOΣ, tempus ut noris, monet
et esse XAIPON, tempestiuum quod uocant.
Ego sum Pittacus Lesbius ortus ex urbe Mitylena, qui pronuntiaui hanc sententiam, Nosce occasionem; uerum haec occasio monet te, ut cognoscas tempus opportunum: et occasionem esse id quod appellant opportunitatem.
Romana sic est uox : uenito in tempore.
Sic Latini loquuntur, Veni in tempore.
uester quoque ille comicus Terentius
rerum omnium primum esse tempus autumat,
ad Antiphilam quo uenerat seruus Dromo
nullo inpeditam, temporis seruans uicem.
Ille etiam uester poeta Comicus Terentius, ait opportunitatem esse praecipuam in rebus omnibus, cum Dromo seruus opportune uenisset ad Antiphilam nullo negotio distractam, obseruans occasionem.
reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
spectata cui non fuerit opportunitas.
Recogitate omnes, quam saepe illi incurrat in offensionem, qui non explorauerit occasionem.
Tempus me abire, ne molestus. plaudite.
At tempus iam est me recipiendi, ne sim importunus uobis. Plaudite.





