ELEGIA X.
Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
Quis fuit, qui primus omnium edidit execrandos gladios? Quam crudelis fuit iste, et certe ferreus, et immanis.
Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
Tum brevior dirae mortis aperta via est.
Tum primum mortalium genti exorta sunt occisiones, et pugnae; tum patuit saeuae necis iter contractius.
An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra 5
Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
Sed infelix ille nullam meritus est poenam; nos enim traducimus in ruinam nostram praesidium, quod nobis ille praebuit aduersus truces bestias.
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus sparsas dux gregis inter oves. 10
Illud est uitium auri pretiosi. Neque enim fuerunt praelia, quando pocula fagina ad epulas collocata erant; nec erant propugnacula, nec munimenta; et pastor pecoris quietus somnum carpebat inter suas oues.
Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
Arma nec audissem corde micante tubam;
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
Haesura in nostro tela gerit latere.
Utinam mihi aetas tum esset, neque sciuissem detestabilia tela, nec audiuissem classicum pectore palpitante. Iam rapior ad arma, iamque fortasse aliquis aduersarius gestat spicula in meo latere figenda.
Sed patrii servate Lares: aluistis et idem, 15
Cursarem vestros cum tener ante pedes.
Verum, o Penates paterni, defendite me: uos etiam ipsi me educastis, quo tempore tenellus cursitarem ante pedes uestros.
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
Sic veteris sedes incoluistis avi.
Nec erubescatis fabricatos uos esse e trunco antiquo; ita insedistis antiquam Maiorum domum.
Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu
Stabat in exigua ligneus aede deus. 20
Tum religiosius fidem seruauerunt, quando Deus ligneus ueneratione simplici in parua domo positus erat.
Hic placatus erat, seu quis libaverat uva,
Seu dederat sanctae spicea serta comae,
Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat
Postque comes purum filia parva favum.
Ille erat propitiatus, siue quis racemum obtulerat, siue quis attribuerat sacris eius crinibus coronas spiceas. Et cum quis optatis potitus iis offerebat ipsa liba, tum comes filia tenera fauum praebebat sincerum.
At nobis aerata, Lares, depellite tela, 25
Hostiaque e plena rustica porcus hara.
Sed uos, o Lares, acerte a nobis spicula aerea; et uobis cadet uictima sus mystica e pleno stabulo.





