Albii Tibulli Liber II


Page 1 | next>

ELEGIA I.

Quisquis adest, faueat: fruges lustramus et agros,
ritus ut a prisco traditus extat auo.

Quicumque interest, taceat; expiamus segetes et agros, sicut mos proditus nobis est ab antiquis maioribus nostris.

Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua
pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres.

Ades, o Bacche, et maturus racemus pendeat e cornibus tuis: tuque, o Ceres, corona caput tuum spicis.

luce sacra requiescat humus, requiescat arator, 5
et graue suspenso uomere cesset opus.

Die festa ferietur terra, cessent agricolae, et deserto aratro durus labor intermittatur.

soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent
plena coronato stare boues capite.

Demittite collis boum seruitia. Iam ad oppleta praesepia boues debent consistere redimitis capitibus.

omnia sint operata deo: non audeat ulla
lanificam pensis imposuisse manum. 10

Cuncta Numini rem diuinam fecerint. Nulla femina ausit lanarios digitos staminibus appulisse.

uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris,
cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.

Vos etiam, quibus Venus peperit uoluptatem hesterna nocte, recedite ab altaribus, uos longe remoueri praecipio.

casta placent superis: pura cum ueste uenite
et manibus puris sumite fontis aquam.

Pura Caelitibus grata sunt; accedite cum munda ueste, et accipite lympham scaturiginis mundis manibus.

cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras 15
uinctaque post olea candida turba comas.

Spectate quomodo agnus dedicatus procedat ad altaria splendentia, et multitudo candidata posterius coronatis oliua capitibus sequatur.

di patrii, purgarnus agros, purgamus agrestes:
uos mala de nostris pellite limitibus,
neu seges eludat messem fallacibus herbis,
neu timeat celeres tardior agna lupos. 20

O Diui Patrii, lustramus rura, expiamus rusticos, uos auertite mala a nostris finibus. Facite aut ne fruges uanis herbis frustrentur messem, aut ne ouis tardior reformidet ueloces lupos.

Page 1 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License