Albii Tibulli Liber II


<back | Page 19 | next>

ELEGIA VI.

Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
aequora, cum telis ad latus ire uolet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, 5
atque iterum erronem sub tua signa uoca.

Macer militiam sectatur, quid eueniet blando Cupidini? Si, ut cacula, militis ille erit assecla, et impigre ceruice portabit arma, et cum iaculis ad latus heri incedere cupiet, siue longum terrae iter, siue maria fluctuantia agent hominem: o puer, oro, inflamma eum, qui inhumanus deseruit otium tuum, et rursus reduc uagum illum sub tua uexilla:

quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
ipse leuem galea qui sibi portet aquam.

quod si militibus indulgebis, et is ipse miles erit, qui sibi aquam uilem casside gerat.

castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est. 10

Ego etiam militiam sequor; facessat Venus, facessant et puellae. Mihi quoque robur est, mihi etiam biccina apta est.

magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
excutiunt clausae fortia uerba fores.

Magnifica dico: at mihi magnifica superbe locuto ianua obserata deiicit magna dicta.

iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas, 15
si licet, extinctas aspiciamque faces!

Quam saepe iuraui me nunquam reuersurum ad aedes puellae? Nihilominus postquam multum iuraui, pedes ipsi illuc regrediuntur. O asper Cupidio, utinam uideam arma tua, scilicet tuas sagittas disruptas, si fas est, et taedas tuas extinctas.

tu miserum torques, tu me mihi dira precari
cogis et insana mente nefanda loqui.

Tu me infelicem crucias, ipse tu impellis me imprecari mihi execranda, et furenti animo nefaria proferre.

iam mala finissem leto, sed credula uitam
spes fouet et fore cras semper ait melius. 20

Plerique uitae miserias morte terminarent; sed credula spes alit uitam, et dicit continuo cras melius futurum esse.

spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
semina quae magno faenore reddat ager:

Spes fouet aratores, spes committit cultis agris sementem, quam terra larga cum usura restituat.

<back | Page 19 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License