Albii Tibulli Liber III


Page 1 | next>

ELEGIA I.

Martis Romani festae uenere kalendae
- exoriens nostris hic fuit annus auis -
et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque uias urbis munera perque domos.

Kalendae celebres Romani Martis aduenerunt, unde nostris quondam maioribus annus incepit. Iam uero dona uaga hinc inde solenni ritu concursant per uicos et domos ciuitatis.

Dicite, Pierides, quonam donetur honore 5
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.

O Pierides, docete quonam munere debeat a me honerari Neaera, quae siue mea est, siue decipior, nihilominus est mihi uere dilecta.

Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.

Mulieres pulchrae uersibus deliniuntur; sed auarae pecunia tantum et mercede capiuntur.

Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,
pumex et canas tondeat ante comas, 10
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.

Mea uero Neaera carminibus meis delectetur, ut meretur. At membrana crocea inuoluat librum meum nitidum, quem ad illam mitto, et pumex ante omnia exaequet albas comas; et litera picta obducat summa fastigia leuis chartae, ut nomen meum ostendat: atque etiam inter greminas frontes cornua describantur; nam ita ornatum opus mittere oportet.

Per uos, auctores huius mihi carminis, oro 15
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.

Obsecro autem uos, o Musae, quae mihi inspirastis hos uersus, per uos ipsas, et per lucos Castalios, fontesque Pierios, adite domum Neaerae meae, et offerte illi nitidum meum librum, qualis erit; nullus ex eo color decidat.

Page 1 | next>

Unless otherwise stated, the content of this page is licensed under Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 License