Page 1 | next>
I. Panegyricus Messallae
Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus
terret; ut infirmae nequeant subsistere uires,
O Messalla, te celebrabo: etsi me tua uirtus omnibus spectata deterret, ne tenuis ingenii mei facultas tantum opus sustinere non possit.
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, - humilis tantis sim conditor actis
nec tua praeter te chartis intexere quisquam 5
facta queat, dictis ut non maiora supersint, -
Attamen aggrediar: et quamuis uersus mei debitis tibi praeconiis desint, ero saltem Poëta tam magnis factis impar; neque enim alius quam tu ipse literis mandare tua praeclare gesta possit, quin plura et grauiora, quam quae dicta sunt, restent dicenda.
est nobis uoluisse satis; nec munera parua
respueris: etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
Icarus, ut puro testantur sidera caelo 10
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
Sufficit mihi tentasse. Neque tu exigua dona reieceris. Cretensis quoque ille Phoebo acceptissima munera obtulit. Icarusque hospes Baccho ceteris omnibus gratior fuit, quemadmodum Erigone et Canis astra, sereno caelo, testes sunt, ne diuturnior annorum series id possit inficiari.
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
Praeterea Diuus Alcides caelum aditurus hilares intulit pedes in casam Molorchaeam.
paruaque caelestis placauit mica, nec illis
semper inaurato taurus cadit hostia cornu. 15
Saepe etiam exigua mica pacificauit Caelites, neque ipsis perpetuo cornu deaurato bos uictima mactatur.
Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
inde alios alioque memor componere uersus.
Istud etiam exiguum opus acceptum tibi sit, quo gratus ualeam ex hoc in tuas laudes alia subinde noua carmina condere.
Alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,
qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, 20
et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo;
Alius canat stupendam uasti mundi molem; quomodo terra depressa sit sub infinito aethere; quomodo mare concurrerit in rotundam figuram; et quomodo aër huc illuc uolitans e terra in sublime tendere conetur ipsique flammeus aether connexus undique misceatur; quomodo denique uniuersa caelo desuper imminente contineantur.
Page 1 | next>





